Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Maccabees 12

The Second Book of the Maccabees

Return to Index

Chapter 13

1

 

 anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam 

 

 


2

 

 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos 

 

 


3

 

 commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 

 

 


4

 

 sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari 

 

 


5

 

 erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps 

 

 


6

 

 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum 

 

 


7

 

 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum 

 

 


8

 

 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 

 

 


9

 

 sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus 

 

 


10

 

 quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos 

 

 


11

 

 quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi 

 

 


12

 

 omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent 

 

 


13

 

 ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei 

 

 


14

 

 dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit 

 

 


15

 

 et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant 

 

 


16

 

 summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt 

 

 


17

 

 hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione 

 

 


18

 

 sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat 

 

 


19

 

 et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur 

 

 


20

 

 his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat 

 

 


21

 

 enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est 

 

 


22

 

 iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit 

 

 


23

 

 commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 

 

 


24

 

 Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem 

 

 


25

 

 ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent 

 

 


26

 

 tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit 

 

 


2nd Maccabees 14

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: