Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 10

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 11

1

 

 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem 

 

 


2

 

 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 

 

 


3

 

 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 

 

 


4

 

 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 

 

 


5

 

 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi 

 

 


6

 

 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David 

 

 


7

 

 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 

 

 


8

 

 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 

 

 


9

 

 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam 

 

 


10

 

 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 

 

 


11

 

 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 

 

 


12

 

 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 

 

 


13

 

 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit 

 

 


14

 

 factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 

 

 


15

 

 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 

 

 


16

 

 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 

 

 


17

 

 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus 

 

 


18

 

 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii 

 

 


19

 

 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem 

 

 


20

 

 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 

 

 


21

 

 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit 

 

 


22

 

 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab 

 

 


23

 

 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis 

 

 


24

 

 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 

 

 


25

 

 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos 

 

 


26

 

 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 

 

 


27

 

 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino 

 

 


2nd Samuel 12

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: