Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 38

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 39

1

 

 anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam 

 

 


2

 

 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas 

 

 


3

 

 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis 

 

 


4

 

 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti 

 

 


5

 

 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia 

 

 


6

 

 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis 

 

 


7

 

 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem 

 

 


8

 

 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt 

 

 


9

 

 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem 

 

 


10

 

 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa 

 

 


11

 

 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens 

 

 


12

 

 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei 

 

 


13

 

 misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis 

 

 


14

 

 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo 

 

 


15

 

 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens 

 

 


16

 

 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa 

 

 


17

 

 et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas 

 

 


18

 

 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus 

 

 


Jeremiah 40

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: