Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 47

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 48

1

 

 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit 

 

 


2

 

 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius 

 

 


3

 

 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna 

 

 


4

 

 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius 

 

 


5

 

 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt 

 

 


6

 

 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto 

 

 


7

 

 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul 

 

 


8

 

 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus 

 

 


9

 

 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles 

 

 


10

 

 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine 

 

 


11

 

 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus 

 

 


12

 

 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident 

 

 


13

 

 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam 

 

 


14

 

 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum 

 

 


15

 

 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei 

 

 


16

 

 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis 

 

 


17

 

 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus 

 

 


18

 

 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas 

 

 


19

 

 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit 

 

 


20

 

 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab 

 

 


21

 

 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath 

 

 


22

 

 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim 

 

 


23

 

 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon 

 

 


24

 

 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt 

 

 


25

 

 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus 

 

 


26

 

 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse 

 

 


27

 

 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris 

 

 


28

 

 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis 

 

 


29

 

 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius 

 

 


30

 

 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere 

 

 


31

 

 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes 

 

 


32

 

 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit 

 

 


33

 

 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit 

 

 


34

 

 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt 

 

 


35

 

 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius 

 

 


36

 

 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt 

 

 


37

 

 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium 

 

 


38

 

 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus 

 

 


39

 

 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo 

 

 


40

 

 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab 

 

 


41

 

 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis 

 

 


42

 

 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est 

 

 


43

 

 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus 

 

 


44

 

 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus 

 

 


45

 

 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus 

 

 


46

 

 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem 

 

 


47

 

 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab 

 

 


Jeremiah 49

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: