Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 11

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 12

1

 

 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis 

 

 


2

 

 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur 

 

 


3

 

 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis 

 

 


4

 

 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant 

 

 


5

 

 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete 

 

 


6

 

 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo 

 

 


7

 

 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis 

 

 


8

 

 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei 

 

 


9

 

 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei 

 

 


10

 

 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur 

 

 


11

 

 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis 

 

 


12

 

 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere 

 

 


13

 

 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem 

 

 


14

 

 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos 

 

 


15

 

 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet 

 

 


16

 

 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit 

 

 


17

 

 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos 

 

 


18

 

 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea 

 

 


19

 

 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 

 

 


20

 

 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt 

 

 


21

 

 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives 

 

 


22

 

 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini 

 

 


23

 

 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum 

 

 


24

 

 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis 

 

 


25

 

 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum 

 

 


26

 

 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis 

 

 


27

 

 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis 

 

 


28

 

 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei 

 

 


29

 

 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 

 

 


30

 

 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis 

 

 


31

 

 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis 

 

 


32

 

 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum 

 

 


33

 

 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit 

 

 


34

 

 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit 

 

 


35

 

 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes 

 

 


36

 

 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei 

 

 


37

 

 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis 

 

 


38

 

 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi 

 

 


39

 

 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 

 

 


40

 

 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit 

 

 


41

 

 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes 

 

 


42

 

 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 

 

 


43

 

 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem 

 

 


44

 

 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum 

 

 


45

 

 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 

 

 


46

 

 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet 

 

 


47

 

 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas 

 

 


48

 

 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo 

 

 


49

 

 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur 

 

 


50

 

 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur 

 

 


51

 

 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem 

 

 


52

 

 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres 

 

 


53

 

 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam 

 

 


54

 

 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit 

 

 


55

 

 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit 

 

 


56

 

 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis 

 

 


57

 

 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est 

 

 


58

 

 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem 

 

 


59

 

 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas 

 

 


Luke 13

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: