Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 5

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 6

1

 

 et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, 

 

 


2

 

 et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 

 

 


3

 

 et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, 

 

 


4

 

 et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion, 

 

 


5

 

 et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt, 

 

 


6

 

 tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium. 

 

 


7

 

 et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? 

 

 


8

 

 et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. 

 

 


9

 

 finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob. 

 

 


10

 

 finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. 

 

 


11

 

 et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, 

 

 


12

 

 ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente. 

 

 


13

 

 et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. 

 

 


14

 

 et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 

 

 


15

 

 in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, 

 

 


16

 

 quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. 

 

 


17

 

 et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 

 

 


18

 

 et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, 

 

 


19

 

 et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, 

 

 


20

 

 et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, 

 

 


21

 

 et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, 

 

 


22

 

 et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua, 

 

 


23

 

 et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent. 

 

 


24

 

 et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 

 

 


25

 

 et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, 

 

 


26

 

 et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. 

 

 


27

 

 delebitur enim malum et extinguetur dolus. 

 

 


28

 

 florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. 

 

 


29

 

 et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. 

 

 


30

 

 et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. 

 

 


31

 

 si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, 

 

 


32

 

 quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 

 

 


33

 

 et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, 

 

 


34

 

 et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 

 

 


35

 

 et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. 

 

 


36

 

 et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 

 

 


37

 

 inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. 

 

 


38

 

 et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. 

 

 


39

 

 et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 

 

 


40

 

 tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua. 

 

 


41

 

 et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 

 

 


42

 

 et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. 

 

 


43

 

 verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 

 

 


44

 

 processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt. 

 

 


45

 

 quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, 

 

 


46

 

 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. 

 

 


47

 

 quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 

 

 


48

 

 aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 

 

 


49

 

 et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. 

 

 


50

 

 et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. 

 

 


51

 

 et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 

 

 


52

 

 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 

 

 


53

 

 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, 

 

 


54

 

 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 

 

 


55

 

 haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. 

 

 


56

 

 residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. 

 

 


57

 

 et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. 

 

 


58

 

 nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. 

 

 


59

 

 et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec? 

 

 


2nd Esdras 7

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: