Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Judith 16

Epistle to the Laodicaeans

Return to Index

Chapter 1

1

 

 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. 

 

 


2

 

 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 

 

 


3

 

 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. 

 

 


4

 

 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. 

 

 


5

 

 et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae 

 

 


6

 

 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. 

 

 


7

 

 et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. 

 

 


8

 

 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. 

 

 


9

 

 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. 

 

 


10

 

 ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; 

 

 


11

 

 est enim Deus qui operatur in vos. 

 

 


12

 

 et facite sine retractu quaecumque facitis. 

 

 


13

 

 et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. 

 

 


14

 

 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. 

 

 


15

 

 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. 

 

 


16

 

 et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. 

 

 


17

 

 salutate omnes fratres in osculo sancto. 

 

 


18

 

 salutant vos sancti. 

 

 


19

 

 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro. 

 

 


1st Maccabees 1

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: