Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 4

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 5

1

 

 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater 

 

 


2

 

 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi 

 

 


3

 

 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet 

 

 


4

 

 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea 

 

 


5

 

 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum 

 

 


6

 

 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis 

 

 


7

 

 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum 

 

 


8

 

 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis 

 

 


9

 

 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo 

 

 


10

 

 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum 

 

 


11

 

 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit 

 

 


12

 

 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video 

 

 


13

 

 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris 

 

 


14

 

 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam 

 

 


15

 

 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te 

 

 


16

 

 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu 

 

 


17

 

 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat 

 

 


18

 

 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius 

 

 


19

 

 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum 

 

 


20

 

 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum 

 

 


21

 

 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum 

 

 


22

 

 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul 

 

 


23

 

 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis 

 

 


24

 

 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum 

 

 


25

 

 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum 

 

 


26

 

 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum 

 

 


27

 

 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos 

 

 


28

 

 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit 

 

 


Tobit 6

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: